Sobre
|
Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamvis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset; usque eo nullum tempus securum illi erat. haec illum sollicitudo fugavit a foro et tantum unius figurae crudelis eventus: nam in quodam iudicio centumvirali, cum diceretur iuris iurandi condicio aliqua delata ab adversario, induxit eiusmodi figuram, qua illi omnia crimina regereret: [7] 'placet' inquit 'tibi rem iure iurando transigi? iura, sed ego ius iurandum (man)dabo: iura per patris cineres, qui inconditi sunt, iura per patris memoriam.' et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diverso et ait: 'accipimus condicionem. iurabit.' clamabat Albucius: 'non detuli condicionem, schema dixi.' Arruntius instabat; centumviri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: 'ista ratione schemata de rerum natura tolluntur!' Arruntius aiebat: 'tollantur; poterimus sine illis vivere.' summa rei haec fuit: centumviri dixerunt dare ipsos secundum adversarium Albucii, si iuraret. ille iuravit. Albucius non tulit hanc contumeliam sed iratus calumniam sibi imposuit: numquam amplius in foro dixit. erat enim homo summae probitatis, qui nec facere iniuriam nec pati sciret. [8] et solebat dicere: 'quid habeo, quare in foro dicam, cum plures me domi audiant quam quemquam in foro? cum volo, dico; (assum utri volo; dico) quamdiu volo.' et quamvis non fateretur, delectabat illum in declamationibus, quod schemata sine periculo dicebantur.
Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controversia dixisset Albucius: 'quare calix, si cecidit, frangitur, spongia, si cecidit, non frangitur?' aiebat Cestius: 'ite ad illum cras: declamabit vobis, quare turdi volent, cucurbitae non volent.' [9] Cum dixisset Albucius in illo fratre, qui fratrem parricidii damnatum in exarmata nave dimisit: 'imposuit fratrem in culleum ligneum', Cestius eandem dicturus sic exposuit controversiam: 'quidam fratrem domi a patre damnatum noverca accusante cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum.' ingens risus omnium secutus est. sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. et cum a scholasticis non laudaretur, 'nemo' inquit 'imponit hos in culleum ligneum, ut perveniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur?'
Video, quid velitis: sententias potius audire quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa controversia dictas.
1. [thema] Mortua quidam uxore, ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnavit, tradidit fratri puniendum: ille exarmato navigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, archipirata factus est. postea pater peregre profectus captus est ab eo et remissus m patriam. abdicat filium.
[1] ALBVCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec loqui. uno nomine (ei) et gratias ago et gratulor, quod patrem servare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui: [plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae videris ipse nosse, indicabo.] solutum mihi fratrem tradideris an alligatum, nescio; quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit. nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an noverca mandasset, ministerium an poenam esse voluisset, vindictam parricidii an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse. si quis tibi dixerit tyrannus: 'veni, tuis manibus filium insue'; in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo, ne innocentem damnaveris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi. [2] Quid accusas, quod impunitatem fratri dederim, [in] quod fato consilium meum victum sit? a me frater, ut viveret, non impetravi.
Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamvis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset; usque eo nullum tempus securum illi era
Locum beate implebat. non posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat. numquam se torsit, quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum voluerat explicandi vis; itaque ipse dicere solebat, cum vellet ostendere non haesitare se in electione verborum: 'cum rem animus occupavit, verba ambiunt'. inaequalitatem in illo mirari non libebat: splendidissimus erat; idem res dicebat omnium sordidissimas: acetum et puleium et [Damam et Philerotem] lanternas et spongias; nihil putabat esse, quod dici in declamatione non posset. erat autem illa causa: timebat, ne scholasticus videretur. [4] dum alterum vitium devitat, incidebat in alterum, nec videbat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi sed inquinari. et hoc aequale omnium est, ut vitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non, quomodo non esset scholasticus, quaerebat, sed quomodo non videretur: nihil detrahebat ex supervacuo strepitu; haec sordida verba ad patrocinium aliorum adferebat.
t. haec illum sollicitudo fugavit a foro et tantum unius figurae crudelis eventus: nam in quodam iudicio centumvirali, cum diceretur iuris iurandi condicio aliqua delata ab adversario, induxit eiusmodi figuram, qua illi omnia crimina regereret: [7] 'placet' inquit 'tibi rem iure iurando transigi? iura, sed ego ius iurandum (man)dabo: iura per patris cineres, qui inconditi sunt, iura per patris memoriam.' et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diverso et ait: 'accipimus condicionem. iurabit.' clamabat Albucius: 'non detuli condicionem, schema dixi.' Arruntius instabat; centumviri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: 'ista ratione schemata de rerum natura tolluntur!' Arruntius aiebat: 'tollantur; poterimus sine illis vivere.' summa rei haec fuit: centumviri dixerunt dare ipsos secundum adversarium Albucii, si iuraret. ille iuravit. Albucius non tulit hanc contumeliam sed iratus calumniam sibi imposuit: numquam amplius in foro dixit. erat enid.